ANDRON

ANDRON
I.
ANDRON
Alexandrinus, Χρονικὰ edidit. Athenaeus l. 4. Item Andron, Halicarnassensis, qui laudatur Plutarcho in Theseo, Isacio Tzetzae ad Lycophronem, ac Scholiast. Aeschyli, ad Persas. Item Andron, Teius, cuius Periplus citatur a Schol. Apollonii l. 2. Vide Voss. de Hist. Graec. l. 3. p. 321.
II.
ANDRON
Argivus, quem per arida Libyae deserta sine potu profectum fuisse tradit Aristotel. l. de Ebrietate, apud Apollonium Hist. Mirabil. c. 25. et Laertium l. 9. c. 81. Sextus item Empiricus l. 1. Pyrrhon. Hypot. fol. 17. Edit. Aurcl. Andronem Medicum memorant Celsus l. 5. c. 20. Galen. l. 3. de Compos. Med. c. 3. Item Athenaeus l. 15. Andronem Musicum et Geometram M. Antonini magistrum fuisle novimus ex Capitolino, in Marco. c. 2. Vide Ionsium, l. 1. Histor. Philos.
III.
ANDRON
Catanaeus, teste Theophrastô, tibiis canens, primus omnium motiones corporis, et rythmos excogitavit. Cael. Rhodig l. 5. c. 4.
IV.
ANDRON
Ephesius, de 7. Sapientibus scripsit, ut indicat
Pindari Scholiastes in Isthm. Meminit eius quoque Laertius l. 1 c. 119. Clem. Alex Strom. 1. Et Euseb. l. 10. de Praep. Euangelica. Idem hic omnino Andron περὶ ςθυσις῀ν πρὸς Φίλιππον scripsit, ut auctor est Appollonius Hist. Mirab. c. 8. ubi quartum eius operis librum citat Voss. l. 3. de Hist. Graec. p. 321.
V.
ANDRON
Graece Ἀνδρὼν, citerioribus Latinis Androna, atrium seu locus domicilii longitudine angustior, in quo Viri plurimum morabantur, auctore Sextô Pompeiô. Fcsto aliisque, compitum, locus publicus, ubi viri invicem confabulabantur, Latini quandoque et Triclinium, et frequentius, rem ipsam, convivium vocant. Pollux συμπόσιον, qui et locus conviviiest, συςςίτιον, τρίκλινον οἶκον, et Α᾿νδρῶνα synonyma facit: uti Suidas Α᾿νδρόδομον et τρίκλινον. Quô Pactô Andron sive Andronitis, locus fuerit, in quo convivia virilia fiebant, a quibus mulieres arcebantur more Graecô, quem a Persis accepêre. C. Nepos Praefat. In Graecia, ncque in convivium adhibetur mulier, nisi propinquorum, neque sedet, nisi in interiore parte aedium etc. quem tamen erroris arcessiit Casaubonus ad Athenaeum l. 8. c. 9. contrarium saepissime apud Graecos factum docens. Cicero tamen idem testatur Accusat. l. 1 Tum ille --- negavit, moris esse Graecorum, ut in convivio virorum accumberent mulieres. Vide Muretum Var. lect. l. 7. c. 2. Andronas vero Graecorum sic describit Vitruvius l. 6. c. 10. Habent autem --- vestibula, cgregia oecos quadratos, tam amplâ magnitudine, uti faciliter in iis, tricliniis quatuor stratis, ministrationum, ludorumque operis locus possit esse spatiosus. In his oecis fiunt convivia virilia. Non enim suerat institutum, matersfamnuliarum corum moribus accumbere. Et paulo post, Graeci enim Α᾿νδρῶνας appellant oecos, ubi convivia virilia solent esse, quod eo muliercs non accedant. Sed et Atrium quandoque denotari hâc voce, dicemus infra quoque. Gall. Galeries: hodie in celebrioribus Emporiis, Bursa. Unde Concilium Carthagin. II. can. 47. et Atto Episcop. in Capitul. c. 44. Clericus per plateas et andronas ---- non ambulet. Petrus item Damianus l. 3. Ep. 4. Pecunia per regiones, andronas vel angiportus crogatur. Iuxta Vitruvium l. 6. c. 10. ἀνδρώνας apellant Graeci itinera, quae inter duas aulas media sunt interposita, μεσαύλια etc. Vide Car. du Fresne Glossar. Macro, locus quoque sic dicitur in Aedibus sacris fortiori sexui destinatus, cum antiquissimi moris fuerit, separatim in Templis viros feminasque orare; id quod hodieque religiose observatur apud Christianos Orientis ubi mulieres in parte remotiore ac strictim per cancellos separatae, et ianuam suam peculiarem habentes, seponuntur. Fuit autem hic Virorum locus in parte Aedis Meridionali; sicut mulierum, in parte opposita Septentrionali. Amalarius de Eccles. Offic. l. 3. c. 2. Masculi stant in Australi parte, et feminae in Borcali, ut ostendatur per fortiorem sexum firmiores sanctos semper constitui in maioribus tentationibus aestûs huiusmodi: Et per fragiliorem sexum, infirmiores sanctos aptiori loco. Fidelis namque Deus, qui neminem permittit tentari, ultra vires etc. Idem apud Hebraeos olim obtinuisle, contendit Car. Macer, ex Ezechniel. c. 8. v. 14. Vide utrumque Fratrem in Hierolex. et infra in voce Transenna.
VI.
ANDRON
Musicus memoratur Iul. Capitolino in M. Antonino Philos. c. 2. Usus est Magistris, ad prima elementa Euphorione literatore et Geminô Comoedo, Musicô Androne eodemque Geometrâ: quibus omnibus --- plurimum detulit. Hunc Tantasidem dici, in initio operis a Marco conscripti, ubi nominat eos, qui primi ipsum studiis Philosophiae imbuerunt, conicit Casaubonus; its enim ibi Marcus, καὶ τὰ ἀκοῦσαι πρῶτον μὲν Βακχίου, εἶτα Ταντάσιδος καὶ Μαρκιανοῦ: sed depravatam esse lectionem, nec vero facilem emendatu, iudicat, Not. ad d. l.
VII.
ANDRON
a Dionysio, in expeditionem profecto, praepositus arci Syracusarum. Eum hortabatur Hermocrates, ut sibi adeslet in obtinenda arce et pecuniis. Salvus autem paulo post Dionysius reversus, cum nihil audiret ab Androne, ab aliis se omnino audiisse finxit; verum ab ipso quoque velle cognoscere, quis novas res cogitaverit. Qui deceptus prodidit Hermocratem: Andronem vero Rex necandum curavit, quod non confestim post reditum hos indicasset. Polyaen. l. 5. c.2.
VIII.
ANDRON
oppid. inferioris regionis Nili. Ptol.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Andron — (Greek: Ἀνδρῶν ῶνος), or Andronitis is part of a Greek house which is reserved for men, as distinguished from the gynaeceum (gunaikeion), the women s quarters.References*1911the andron is the area where the men of the house would entertain guests …   Wikipedia

  • Andrón — Saltar a navegación, búsqueda El andrón o andronitis (griego antiguo Ἀνδρῶν ῶνος) designa en la arquitectura doméstica de la antigua Grecia a la estancia o parte de la casa reservada a los hombres. Consistía en un patio descubierto (aulê),… …   Wikipedia Español

  • Andron — An dron ([a^]n dr[o^]n), n. [L. andron, Gr. andrw n, fr. anh r, andro s, man.] (Gr. & Rom. Arch.) The apartment appropriated for the males. This was in the lower part of the house. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • andron — (n.) men s apartment in a house, from Gk. andron, collateral form of andronitis men s apartment, from aner (gen. andros) man (see ANTHROPO (Cf. anthropo )) …   Etymology dictionary

  • Andron [1] — Andron, 1) (Andronēum, gr. Ant.), Männersaal; 2) (röm. Ant.), Gang zwischen 2 Wänden, z.B. zwischen dem Wohn u. Gastgebäude; 3) so v.w. Androna …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Andron [2] — Andron, griechischer Arzt, noch vor Erasistratos, von welchem mehrere Arzneiformeln, z.B. Pastilli u. Compositio Andronis, in Ruf standen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Andron — Nom porté en Gironde et en Charente Maritime. Il s agit en principe d une forme locale du prénom André. Le nom est à rapprocher de la commune de Saint Androny, en Gironde …   Noms de famille

  • andron — àndrōn m <G andróna> DEFINICIJA 1. pov. u antičkoj grčkoj kući prostorija za muškarce; kasnije se iz nje razvila blagovaonica 2. pravosl. u Pravoslavnoj crkvi prostor određen za muškarce ETIMOLOGIJA grč. ≃ andr + on …   Hrvatski jezični portal

  • Andron — Der Andron (griechisch ἀνδρών, Männergemach) war ein fester Bestandteil des antiken griechischen Hauses. Das formale Gegenwort ist Gynaikonitis, das „Frauenquartier“. Der Andron bildete im Gegensatz zum Oikos den öffentlichen und… …   Deutsch Wikipedia

  • Andrôn — L andrôn (du grec ancien ἀνδρών / andrốn) désigne dans l architecture domestique grecque antique littéralement la pièce ou la partie de la maison réservée aux hommes. Elle consistait en une cour découverte (aulê), entourée de colonnades, autour… …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”